- TURRICULA
- TURRICULAalias Pyrgus, Fimus, Orca, pyxis erat cornea, vel buxea, e qua tali vel tesserae, inter diffidentes collusores, in tabulam effundebantur. Martialis, l. 14. Epigr. 16 cuius lemma, Turricula,Quaescit compositos manus inproba mittere talos,Si per me misit, nil nisi vota facit.Ita e Palat. eruit Gruterus, cum antra legeretur, Quaerit compositos. Ad fraudem nempe vitandam in ludo excogitata est Turricula, cylindro mathematico similis; cava tamen et intusd gradatim aspera, ut tali excutiendi im pingerent. Unde tesserae incertae dictae, apud eundem Poetam, l. 4. Epigr. 14. v. 8. et Ausonius, in Profesorib. Epigr. 1. v. 28.Fundunt excelsi per cava buxa gradus.Imo praeter Turriculam, quam Graeci πύγγον dixêre, etiam ψηφοβόλον habuêre, Salmas. apud Anton. Thysium ICtum, Notis in A. Gellium, l. 1. c. 20. Vide quoque suprad, ubi de Fritillo Pyrgo etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.